HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XL: De Sedecia

#IV Reg. XXIV#Jer. XVIII#Jer. XXVII#Jer. XXVIII#ibid.#Jer. XXIX#Dan. XIII#Jer. XXIX#Jer. XXIV

Et constituit Nabuchodonosor regem in Jerusalem patruum Joakim Mathaniam, ut serviret ei sub tributo, interposita religione jurisjurandi, et mutato nomine vocavit eum Sedeciam. Tricesimum primum aetatis annum agebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem, et fecit malum coram Domino, sicut Joakim frater ejus. Erat enim superbus, cogitans ut adhaereret regi Aegyptiorum, et non servaret jusjurandum regi Babylonis. Decipiebant autem eum pseudoprophetae dicentes in proximo Babylonios vincendos ab Aegyptiis. Cumque diceret ei Jeremias, ut spem poneret in Domino, et non in homine, dixit ad eum Dominus: Descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Et descendit. Et ipse figulus faciebat opus super rotam, et dissipatum est vas in manibus ejus, et conversus fecit de eodem luto alterum vas sicut placuit in oculis ejus. Et dixit Dominus ad Jeremiam: Dic domui Juda: Haec dicit Dominus: Nunquid sicut facit figulus potero facere vobis, ut destruam. et disperdam vos, et poenitens aedificem, et plantem?Factum est autem in anno quarto regni Sedeciae, miserunt ad eum nuntios rex Edom, rex Moab, rex Tyri, rex Amon, rex Sidonis, petentes, ut pariter foederati, unanimiter tributa negarent regi Babylonis. Et dixit Dominus ad Jeremiam: Fac tibi catenas ligneas, id est retortas sex, et pones unam in collo tuo, et alias quinque dabis in manus nuntiorum quinque regum coram Sedecia, dicens: Haec dicit Dominus quinque regibus, et regi Juda: Ego feci terram, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis, et nunc dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor servi mei. Gens autem et regnum, quae non servierit ei, in gladio, fame, et peste visitabo super eos. Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis, ne pereatis cum eis. Et cum complevisset Jeremias mandatum Domini coram Sedecia, Hananias propheta de Gabaon, tulit catenam de collo Jeremiae, et confregit eam, dicens: Haec dicit Dominus: Sic confringam jugum regis Babylonis de collo istarum gentium post duos annos dierum, et referri faciam omnia vasa Domini, et reducam omnem transmigrationem Judae ad locum istum. Et ait Jeremias: Amen, sic faciat Dominus; quasi dicat: Idipsum vellem ego, si fieri posset. Verumtamen audi, Hanania. Non misit te Dominus, et fecisti considere populum istum in mendacio. Propterea hoc anno morieris post duos menses dierum. Et mortuus est Hananias in anno illo mense septimo. Nam hoc praedixerat Jeremias in mense quinto. Territus autem Sedecias ad mortem Hananiae, misit nuntios in Babylonem cum tributo. Et misit Jeremias epistolam in manibus nuntiorum secreto, ad omnem transmigrationem Judae, dicens: Haec dicit Dominus: Aedificate domus, et plantate hortos, ducite, et tradite nuptui, et quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea Deum quia in pace illius erit pax vestra. Non vos seducant prophetae, qui in medio vestri sunt, qui promittunt vos in brevi redituros, quia cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, reducam vos ad locum vestrum. Haec autem dicit Dominus ad Achab, filium Coliae, et ad Sedeciam, filium Maasiae, qui prophetant vobis mendacium: Tradam eos in manus regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris, assumetur ex eis maledictio dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam, et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne, pro eo quod fecerunt stultitiam in Israel, et moechati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo, quod non mandavi eis. Hos duos tradunt Hebraei fuisse illos duos senes, quos postea dijudicavit Daniel. Nec obest, quod dicitur rex Babylonis frixisse, cum Daniel dicat eos lapidatos. Convictos enim tradiderunt regi ad poenam, quae nomine ignis significata est. Cumque redissent nuntii de Babylone, attulerunt litteras ex parte pseudoprophetarum ad sacerdotes in Jerusalem in haec verba: Posuit vos Dominus in domo sua super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittatis eum in nervum, et in carcerem, et nunc quare non increpatis Jeremiam, qui dixit vobis: Aedificate domus, quia non redibitis. Et legit Sophonias epistolam coram Sedecia in auribus Jeremiae. Et ait Jeremias: Haec dicit Dominus: Super eos quos transmigrare feci, visitabo verbum bonum, ut reducam eos, super vos autem, qui non estis egressi cum eis, immittam gladium, et famem, et pestem, et ponam vos quasi ficus malas, quae comedi non possunt. Ostendit enim Dominus mihi signum, et ecce duo calathi pleni ficis positi sunt ante templum. Et dicit Dominus ad me: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde, et ficus malas, malas valde. Et ait Dominus: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem, quam emisi de loco isto, et reducam eos in terram hanc. Et sicut ficus pessimae, sic dabo Sedeciam, et reliquos qui remanserunt in hac urbe in vexationem, et opprobrium omnibus regnis terrae.